vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno
racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus
desideravit anima mea
periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes
in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex
in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et
conturbaverunt eam
qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi
spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc
erit vastitas eorum
nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae
dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus
matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici
eius
ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum
audiet me Deus meus
ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum
sedero in tenebris Dominus lux mea est
iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam
meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in
iustitiam eius
et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit
ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc
erit in conculcationem ut lutum platearum
dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet
lex
in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad
civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et
ad mare de mari et ad montem de monte
et erit terra in desolationem propter habitatores suos et
propter fructum cogitationum eorum
pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae
habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et
Galaad iuxta dies antiquos
secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei
mirabilia
videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua
ponent manus super os aures eorum surdae erunt
lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae
proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum
desiderabunt et timebunt te
quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis
peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra
furorem suum quoniam volens misericordiam est
revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates
nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti
patribus nostris a diebus antiquis